monumenta.ch > Cassiodorus > I. FORMULA CONSULATUS. (a 511) > sectio 17 > sectio 11 > csg456.89 > sectio 17 > XL. ACTORIBUS PROBINI V̅ · I̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511) > csg7.113 > sectio 20 > 7 > sectio 11 > sectio 26 > csg456.351 > sectio 7 > bnfGrec107.99 > 24 > sectio 23 > Isaias, 8 > sectio 23 > sectio 8 > sectio 24 > XXXIII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a 507/511) > XVI. FORMULA NOTARIORUM. > 8 > sectio 24 > XXXVIII. FORMULA CLARISSIMATUS.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XXXVII. FORMULA SPECTABILITATIS. <<<     >>> XXXVIIII. FORMULA TUITIONIS.

Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XXXVIII. FORMULA CLARISSIMATUS.

1 Constat iucundum esse rerum bonarum saporem et utilem ambitum laudis, qui appetitur per augmenta virtutis.2 hoc nos studium providae liberalitatis infundimus, ut maior sit cultus morum, dum crescunt desideria praemiorum.3 clarissimatus igitur honorem, ornamenta iudicii nostri, regia tibi largitur auctoritas, quod praebeat et exactae vitae testimonium et futurae prosperitatis polliceatur augmentum.4 quapropter nihil iam obscurum agere patiaris, qui clarissimatus dignitate resplendes.5 grande siquidem vitae testimonium est non tam clarum quam clarissimum dici, quando paene totum de illo optimum creditur qui tanti fulgoris superlativo nomine vocitatur.
Cassiodorus HOME